[92] EPISTOLA XCII.

Magnifico ac Excellentissimis Viris & Dominis,

D. RECTORI,

Caeterisque Doctoribus & Magistris celebris

ACADEMIAE LOVANIENSIS,

Dominis & Amicis Clarissimis.

S. P.

Studia literarum apud vos non solum quam maxime florere, sed etiam, quod nusquam quietius studeatur, Clarissimi Viri, laeto animo audimus, minimeque vulgarem mole laetitiam percipimus & gratulamur vobis hanc felicitatem, quam diligentia & vigilantia vestra pavit, virtutesque conservant. De nostris literis nihil aliud scribere possimus, quod tamen dolenti animo facimus, quam quod solet de semianimis & languidum spiritum trahentibus. Quanquam haec schola olim fuerit frequentissima, qua de re autem infrequentior sit facta, an in causa fuerit sinisteritas temporum hominumque, an dissensio animorum sive opinionum potius dissidium, quo nunc orbem concuti videmus, an tenuitas salariorum nondum statuere libet, certe experimur etiam in musarum rebus regnare fortunam, ita visum satis, ne quid sit in rebus humanis tam undique felix, ut non aliquo veneno contaminetur. Sed speramus tempora commodiora. Nam sunt qui studia refrigescentia conantur excitare. Sane nobis magna est parata adversaria e Schola Ienensi hinc distante quinque milliaribus, quam instituerunt Duces Saxoniae Vimarienses. Quamobrem nostrarum partium esse putamus, ne patiamur literas, quae hic languent, emori. Verum sine opera bonorum hominum parum efficiemus, maxime cum egeamus Professoribus, sine quibus nulla schola, neque institui, neque instaurari potest, atque audiamus nusquam majorem & paratiorem Professorum esse copiam quam isthic; Imploramus igitur M. & Excell. V. subsidium, atque propter communia studia rogamus, ut demonstretis nobis hominem modestum, qui munus profitendi Graece & Latine apud nos suscipiat, quique velit diligentia dexteritateque docendi, ac morum integritate suam Professionem & nostram Scholam honestare. Atque ut res bona fide peragatur & omni fraude careat, & qui huc ad acceptandam hanc conditionem commigrare voluerit, Octuaginta thaleros Ioachimicos singulis annis promittimus atque numerabimus, ea tamen conditione, ut Lunae, Martis, Mercurii, Iovis, & Veneris diebus, si feriati non fuerint, per duas horas graece & Latine doceat. Et si quid itineris & viatici causa expositum sive consumptum fuerit, id ipsi restituetur quoque. In hoc officio nobis apprime necessario M. & Exell. U. faciles fore confidimus, facietisque rei nostrae literariae rem opportunissimam & gratissimam. Bene valete, Viri Clarissimi. Datae Erphordiae XII. Iunii. Anno MDLVII.

RECTOR, DECANI, Doctores

& Magister Universitatis Erphurdiensis.